- MONTES Lunae
- MONTES Lunaeseu Cafates, montes sunt Africae, qutotam Monomotapae regionem fere cingunt; quemadmodum in eadem Orbis parte Atlas, a litore Occidentali per totam Africam sese extendit, versus Orientem usque ad confinia Aegypti loca. Atque hos Montes Lunae Kircherius, unum ex nodis facit magnae illius Montium catenae, quam ille a Polo ad Polum duci nodisque veluti secari ac stringi animadvertit. Ducit hanc in circulum oridnatam ossaturam montium primum a Polo Arctico per islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniamque continuatâ montium serie, ac recto tramite usque ad Alpes, quae sint veluti nodus catenae magnae, quô discontinuô ordine montes extensi, sicubi nonnullam connexionis labem incurrerint, vinciantur et ad firmiorem consistentiam constringantur. Ab Alpibus dein novo velut annulari ordine implexi Apennino iunguntur, quô totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorfi, continuatâ serie per Siciliam Montibus Africae, quos Lunae vocant, connectitur. Alter nodus, usque ad ultimum Austri Promontor. Bonae Spei extenditur etc. Vide Athanas. Kircherium Mund. Subterr. Part. I. l. 2. c. 9. Ex iisdem Lunae Montibus Hornius Nili originem arcessit, sed hac de re vide infra, ubi de Nilo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.